Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.46 Plin. Nat. 11.47 (English) >>Plin. Nat. 11.48

11.47

cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi; actaeonem enim et cipum etiam in latia historia fabulosos reor. nec alibi maior naturae lascivia. lusit animalium armis, sparsit haec in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant.

-- --

dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris - in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus - , rupicapris in dorsum adunca, dammis in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, quem addacem africa appellat; mobilia eadem, ut aures, phrygiae armentis, trogodytarum in terram derecta, qua de causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec medio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa, omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum iter, corporea haec, sicut cerastis; his aliquando singula, cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.46 Plin. Nat. 11.47 (English) >>Plin. Nat. 11.48

Powered by PhiloLogic