Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.47 Plin. Nat. 11.48 (English) >>Plin. Nat. 11.49

11.48

vrorum cornibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias

-- --

conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur. - (omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) - boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.47 Plin. Nat. 11.48 (English) >>Plin. Nat. 11.49

Powered by PhiloLogic