Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.4 Plin. Nat. 11.5 (English) >>Plin. Nat. 11.6

11.5

hieme conduntur - unde enim firmae pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre vires - sane et insecta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et latent ultra exortum - adeo non ad veris initium, ut dixere, nec quisquam in italia de alvis existimat ante

-- --

fabas florentes - , exeunt ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos construunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco, cummi, resina. his primum alvum ipsam intus in totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque latiores circumstruunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.4 Plin. Nat. 11.5 (English) >>Plin. Nat. 11.6

Powered by PhiloLogic