Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.52 Plin. Nat. 11.53 (English) >>Plin. Nat. 11.54

11.53

cerebrum omnia habent animalia quae sanguinem, etiam in mari quae mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypus. sed homo portione maximum et umidissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi

-- --

mortiferum est. cetero viri quam feminae maius. omnibus hoc sine sanguine, sine venis, et sebosis sine pingui. aliud esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva. uni homini in infantia palpitat nec corroboratur ante primum sermonis exordium. hoc est viscerum excelsissimum * * * que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc habent sensus arcem, huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dormiunt. - cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero xx produntur. -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.52 Plin. Nat. 11.53 (English) >>Plin. Nat. 11.54

Powered by PhiloLogic