Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.64 Plin. Nat. 11.65 (English) >>Plin. Nat. 11.66

11.65

dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti: serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt serratis longissimi. continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, aut superiore primores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt praeter primores geminos. nulli exerti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. nulli, cui cornua, exerti, sed omnibus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati praeter scarum; huic uni aquatilium plani. cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant quae attritu subigere non queunt, multis et in palato atque

-- --

etiam in cauda, praeterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.64 Plin. Nat. 11.65 (English) >>Plin. Nat. 11.66

Powered by PhiloLogic