Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.65 Plin. Nat. 11.66 (English) >>Plin. Nat. 11.67

11.66

similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentium et inde venas sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu, et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis caudae inesse eum et plerisque ternos. viperis dentes gingivis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressum dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum nulli dentes praeter vespertilionem. camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent. indicio est et a minimis earum derosa vicia. at in marinis crustata et cartilaginea primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice

-- --

aculeus insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum iiii, praeterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet, sed pro iis saetis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum. terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.65 Plin. Nat. 11.66 (English) >>Plin. Nat. 11.67

Powered by PhiloLogic