Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.66 Plin. Nat. 11.67 (English) >>Plin. Nat. 11.68

11.67

ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis habetur operibus. maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocantur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. zoclen samothracem, cui renati essent post ciiii annos, mucianus visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue. timarchus nicoclis filius paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius non

-- --

mutavit primores ideoque praetrivit. est exemplum dentis homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt, equo tantum candidiores fiunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.66 Plin. Nat. 11.67 (English) >>Plin. Nat. 11.68

Powered by PhiloLogic