Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.67 Plin. Nat. 11.68 (English) >>Plin. Nat. 11.69

11.68

aetas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt numero xl. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles. equo castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi, sterilitas certa. boves bimi mutant. subus non decidunt umquam. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cum fere xvi annorum existimantur. hominum dentibus quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora infantium accipiunt. reliqua animalia quae serratos habent saevissime dentiunt.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.67 Plin. Nat. 11.68 (English) >>Plin. Nat. 11.69

Powered by PhiloLogic