Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.70 Plin. Nat. 11.71 (English) >>Plin. Nat. 11.72

11.71

cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae singulis rectisque ossibus rigens. cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus, simili modo uncos ungues.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.70 Plin. Nat. 11.71 (English) >>Plin. Nat. 11.72

Powered by PhiloLogic