Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.71 Plin. Nat. 11.72 (English) >>Plin. Nat. 11.73

11.72

guttur homini tantum et subus intumescit, aquarum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagonae modo fusa. quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad

-- --

conficiendos cibos, decrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinae fabrilis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.71 Plin. Nat. 11.72 (English) >>Plin. Nat. 11.73

Powered by PhiloLogic