Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.74 Plin. Nat. 11.75 (English) >>Plin. Nat. 11.76

11.75

in corde summo pinguitudo quaedam est laetis extis. non semper autem in parte extorum habitum est. l. postumio l. f. albino rege sacrorum post cxxvi

-- --

olympiadem, cum rex pyrrhus ex italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. caesari dictatori, quo die primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti in extis defuit. unde quaestio magna de divinatione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia vivere an ad tempus amiserit. negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemptis. certe exstat oratio vitelli, qua gnaeum pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob venenum cor germanici caesaris cremari. contra genere morbi defensus est piso.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.74 Plin. Nat. 11.75 (English) >>Plin. Nat. 11.76

Powered by PhiloLogic