Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.75 Plin. Nat. 11.76 (English) >>Plin. Nat. 11.77

11.76

sub eo pulmo est spirandique officina attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamaeleonti portione maximus et nihil aliud intus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.75 Plin. Nat. 11.76 (English) >>Plin. Nat. 11.77

Powered by PhiloLogic