Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.76 Plin. Nat. 11.77 (English) >>Plin. Nat. 11.78

11.77

iecur in dextera parte est, in eo quod caput extorum vocant magnae varietatis. m. marcello circa mortem,

-- --

cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde die geminum repertum est. defuit et c. mario, cum immolaret vticae, item gaio principi kal. ian., cum iniret consulatum quo anno interfectus est, claudio successori eius quo mense interemptus est veneno. Divo Augusto spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in sollicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. bina iocinera leporibus circa briletum et tharnen et in cherroneso ad propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.76 Plin. Nat. 11.77 (English) >>Plin. Nat. 11.78

Powered by PhiloLogic