Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.77 Plin. Nat. 11.78 (English) >>Plin. Nat. 11.79

11.78

in eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in euboeae chalcide nullum pecori, in naxo praegrande geminumque, ut sit prodigii loco utrumque advenae. equi, muli, asini, cervi, capreae, apri, cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma et vita longior. sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut

-- --

intestinis; ideo tantam amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.77 Plin. Nat. 11.78 (English) >>Plin. Nat. 11.79

Powered by PhiloLogic