Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.78 Plin. Nat. 11.79 (English) >>Plin. Nat. 11.80

11.79

sed in felle nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, illud quidem redditum etiam aƫnis, nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium. - (carent eo quae apsinthio vescuntur in ponto) - sed avibus et parte tamen altera intestino iungitur in corvis, coturnicibus, phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in columbis, accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpentibus portione maxime copiosum. et piscibus autem est

-- --

toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. - vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id neptuno et umoris potentiae dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud actium vicit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.78 Plin. Nat. 11.79 (English) >>Plin. Nat. 11.80

Powered by PhiloLogic