Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.80 Plin. Nat. 11.81 (English) >>Plin. Nat. 11.82

11.81

exta serpentibus et lacertis longa. caecinae volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit aestimantibus pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia a corde praetenditur quod graeci appellaverunt φρένας.

-- --

omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et peculiaris causa vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.80 Plin. Nat. 11.81 (English) >>Plin. Nat. 11.82

Powered by PhiloLogic