Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.81 Plin. Nat. 11.82 (English) >>Plin. Nat. 11.83

11.82

subest venter stomachum habentibus, ceteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infimo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.81 Plin. Nat. 11.82 (English) >>Plin. Nat. 11.83

Powered by PhiloLogic