Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.83 Plin. Nat. 11.84 (English) >>Plin. Nat. 11.85

11.84

ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur lien in sinistra parte adversus iecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. quidam eum putant inesse ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. aegocephalo avi non inesse constat neque iis quae careant sanguine. peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. asiae regio scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta remedia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.83 Plin. Nat. 11.84 (English) >>Plin. Nat. 11.85

Powered by PhiloLogic