Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.84 Plin. Nat. 11.85 (English) >>Plin. Nat. 11.86

11.85

at in brileto et tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisque nulli. de cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. aliquando

-- --

in iis inveniuntur lapilli. - renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renibus compositos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.84 Plin. Nat. 11.85 (English) >>Plin. Nat. 11.86

Powered by PhiloLogic