Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.89 Plin. Nat. 11.90 (English) >>Plin. Nat. 11.91

11.90

medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens, in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice. et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinae, animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur aeque esse ulla. cartilaginea aquatilium

-- --

habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa. item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago rupta non solidescit nec praecisa ossa recrescunt praeterquam veterinis ab ungula ad suffraginem * * * homo in longitudinem usque ad ter septenos annos, tum deinde ad plenitudinem. maxime autem pubescens nodum quendam solvere, et praecipue aegritudine, sentitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.89 Plin. Nat. 11.90 (English) >>Plin. Nat. 11.91

Powered by PhiloLogic