Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.93 Plin. Nat. 11.94 (English) >>Plin. Nat. 11.95

11.94

sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit.

-- --

animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. taurorum celerrime coit atque durescit - ideo pestifer potu - , proxime aprorum, at cervorum caprearumque et bubalorum omnino non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. profluvium eius uni fit in maribus homini, aliis nare alterutra vel utraque, quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper macrino visco praetorio viro et omnibus annis volusio saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.93 Plin. Nat. 11.94 (English) >>Plin. Nat. 11.95

Powered by PhiloLogic