Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.94 Plin. Nat. 11.95 (English) >>Plin. Nat. 11.96

11.95

quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim

-- --

irae et alius verecundiae. nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.94 Plin. Nat. 11.95 (English) >>Plin. Nat. 11.96

Powered by PhiloLogic