Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.97 Plin. Nat. 11.98 (English) >>Plin. Nat. 11.99

11.98

pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus, quae utraque trogus et in lepore tradidit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. villosissimum animalium lepus. pubescit homo solus, quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stetere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. viris

-- --

crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri. - boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum. -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.97 Plin. Nat. 11.98 (English) >>Plin. Nat. 11.99

Powered by PhiloLogic