Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.98 Plin. Nat. 11.99 (English) >>Plin. Nat. 11.100

11.99

mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum vespertilioni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare non arbitror. asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus,

-- --

haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium. primis genitis in quoque partu sues primas praebent - eae sunt faucibus proximae - , et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet. ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in oblicum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et ballaenae autem vitulique marini mammis nutriunt fetus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.98 Plin. Nat. 11.99 (English) >>Plin. Nat. 11.100

Powered by PhiloLogic