Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.18 Plin. Nat. 12.19 (English) >>Plin. Nat. 12.20

12.19

contermina indis gens ariana appellatur, cui spina lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter aculeos adnexos. ibi et frutex pestilens, * * * raphani, folio lauri, odore equos invitans, qui paene equitatu orbavit alexandrum primo introitu. quod et in gedrosis accidit item laureo folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu

-- --

protinus moriendum esset. onesicritus tradit in hyrcaniae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.18 Plin. Nat. 12.19 (English) >>Plin. Nat. 12.20

Powered by PhiloLogic