Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.1 Plin. Nat. 12.2 (English) >>Plin. Nat. 12.3

12.2

haec fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant.

-- --

nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut iovi aesculus, apollini laurus, minervae olea, veneri myrtus, herculi populus. quin et silvanos faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e caelo attributa credimus. arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his recreans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiam nunc tamen secundae. mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. produnt alpibus coercitas ut tum inexsuperabili munimento gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se italiae, quod helico ex helvetiis civis earum fabrilem ob artem romae commoratus ficum siccam et uvam oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter haec vel bello quaesisse venia sit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.1 Plin. Nat. 12.2 (English) >>Plin. Nat. 12.3

Powered by PhiloLogic