Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.19 Plin. Nat. 12.20 (English) >>Plin. Nat. 12.21

12.20

vicina est bactriana, in qua bdellium laudatissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in arabia indiaque et media ac babylone. aliqui peraticum vocant ex media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque, at indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti - ita vocatur arbor aemulo cummi - , sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. bactrio nitor siccus multique candidi ungues,

-- --

praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras #1108 iii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.19 Plin. Nat. 12.20 (English) >>Plin. Nat. 12.21

Powered by PhiloLogic