Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.21 Plin. Nat. 12.22 (English) >>Plin. Nat. 12.23

12.22

tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfunditur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate inenarrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo quam serum: his folia infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri. ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo faciunt. arborem vocant gossypinum, fertiliore

-- --

etiam tylo minore, quae distat x p. iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea indicis praestantiora, arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic indos suae arbores vestiunt. in tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.21 Plin. Nat. 12.22 (English) >>Plin. Nat. 12.23

Powered by PhiloLogic