Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.23 Plin. Nat. 12.24 (English) >>Plin. Nat. 12.25

12.24

de folio nardi plura dici par est ut principali in unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac

-- --

nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypiros, aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas se spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. alterum eius genus apud gangen nascens damnatur in totum ozaenitidos nomine, virus redolens. adulteratur et pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum vergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum quidem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium spicae in libras #1108 c. folii divisere annonam amplitudine. hadrosphaerum vocatur maioribus pilulis #1108 xxxx. quod minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur #1108 lx. laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium eius #1108 lxxv. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo colos, si inveteravit, nigriori melior. in nostro orbe proxime laudatur syriacum, mox gallicum, tertio loco creticum, quod aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali,

-- --

geniculato, in purpuram albicante, radice obliqua villosaque et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae praeter indicum. ex iis gallicum et cum radice vellitur abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab indico differens, syriaco tamen levius. pretium #1108 iii. in his probatio una, ne sint fragilia et arida potius quam sicca folia. cum gallico nardo semper nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis neque amarae neque odoratae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.23 Plin. Nat. 12.24 (English) >>Plin. Nat. 12.25

Powered by PhiloLogic