Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.25 Plin. Nat. 12.26 (English) >>Plin. Nat. 12.27

12.26

amomi uva in usu est ex indica vite labrusca, ut

-- --

alii existimavere, frutice tortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumque candidum, quod et vetustate evenit. pretium uvae in libras #1108 lx, friato vero amomo #1108 xliix. nascitur et in armeniae parte quae vocatur otene et in media et in ponto. adulteratur foliis punici et cummi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amomis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.25 Plin. Nat. 12.26 (English) >>Plin. Nat. 12.27

Powered by PhiloLogic