Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.27 Plin. Nat. 12.28 (English) >>Plin. Nat. 12.29

12.28

cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius

-- --

arabiae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen illi felicis ac beatae dedere.

principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum trogodytis communis, tura praeter arabiam nullis ac ne arabiae quidem universae. in medio eius fere sunt atramitae, pagus sabaeorum capite regni sabota in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera sariba appellata; hoc significare graeci mysterium dicunt. spectat ortus solis aestivi, undique rupibus invia et a dextera mari scopulis inaccesso. id solum e rubro lacteum traditur. silvarum longitudo est schoeni xx, latitudo dimidium eius. schoenus patet eratosthenis ratione stadia xl, hoc est p. v, aliqui xxxii stadia singulis schoenis dedere. attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. attingunt et minaei, pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et minaeum dictum est. nec praeterea arabum alii turis arborem vident, ac ne horum quidem omnes, feruntque iii non amplius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vindicent; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum

-- --

funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.27 Plin. Nat. 12.28 (English) >>Plin. Nat. 12.29

Powered by PhiloLogic