Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.28 Plin. Nat. 12.29 (English) >>Plin. Nat. 12.30

12.29

nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in arabia gessimus et romana arma in magnam partem eius penetravere, gaius etiam caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, latino arborum earum tradita est facies. graecorum exempla variant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, prodidere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam terebinthum esse, et hoc visum antigono regi allato frutice. iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad c. caesarem Augusti filium ardentem fama arabiae, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime pontici, sucum amygdalae modo emittere, talesque in carmania apparere et in aegypto satas studio ptolemaeorum regnantium. cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor sardibus, nam et asiae reges serendi curam habuerunt. qui mea aetate legati ex arabia venerant, omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.28 Plin. Nat. 12.29 (English) >>Plin. Nat. 12.30

Powered by PhiloLogic