Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.33 Plin. Nat. 12.34 (English) >>Plin. Nat. 12.35

12.34

genera complura: trogodytica silvestrium prima, sequens minaea, in qua et atramitica est et gebbanitica et ausaritis gebbanitarum regno, tertia dianitis, quarta collaticia, quinta sambracena a civitate regni sabaeorum mari proxima, sexta quam dusaritim vocant. est et candida uno

-- --

tantum loco, quae in mesalum oppidum confertur. probatur trogodytica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. sambracena praedicta ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a #1108 iii ad #1108 l, sativae summum #1108 xi, erythraeae xvi - hanc volunt arabicam intellegi - , trogodyticae nucleo xvi s, ei vero quam odorariam vocant xii. adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti. reliqua vitia deprehenduntur sapore. cummis dente lentescens. fallacissime autem adulteratur indica murra, quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius india adfert, facili distinctione: tanto deterior est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.33 Plin. Nat. 12.34 (English) >>Plin. Nat. 12.35

Powered by PhiloLogic