Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.37 Plin. Nat. 12.38 (English) >>Plin. Nat. 12.39

12.38

haec sunt peculiaria arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt igitur in elymaeos arborem bratum, cupresso fusae similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis claudi caesaris praedicatam. folia eius inspergere potionibus parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur ultra pasitigrim finibus oppidi sostratae in monte scanchro. petunt et in carmanos arborem stobrum ad suffitus, perfusam vino palmeo accendentes. huius odor redit a camaris ad solum, iucundus, sed adgravans capita, citra dolorem tamen; hoc somnum aegris quaerunt. his commerciis

-- --

carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et palaestinen syriam. postea characem peti coeptum ac regna parthorum ex ea causa, auctor est iuba. mihi ad persas etiam prius ista portasse quam in syriam aut aegyptum videntur herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse arabas regibus persarum. ex syria revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suorum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu quam odorata, cibosque sabaei coquunt turis ligno, alii murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.37 Plin. Nat. 12.38 (English) >>Plin. Nat. 12.39

Powered by PhiloLogic