Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.38 Plin. Nat. 12.39 (English) >>Plin. Nat. 12.40

12.39

non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur arabia, falsi et ingrati cognominis, quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum nero princeps novissimo poppaeae suae die concremaverit. aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per

-- --

singulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum arabiae etiamnum felicius mare est; ex illo namque margaritas mittit. minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus india et seres et paeninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam vel ad inferos pertinet



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.38 Plin. Nat. 12.39 (English) >>Plin. Nat. 12.40

Powered by PhiloLogic