Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.40 Plin. Nat. 12.41 (English) >>Plin. Nat. 12.42

12.41

ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus palmique minimus, quattuor digitorum crassitudinis, statim a terra vi digitis surculosus, arido similis, cum viret, non odoratus, folio origani, siccitate gaudens, sterilior imbre, caeduae naturae. gignitur in planis quidem, sed densissimis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non nisi permiserit deus. iovem hunc intellegunt aliqui, assabinum illi vocant. xliiii boum caprarumque et arietum extis impetratur venia caedendi, non tamen ut ante ortum solis aut post occasum liceat. sarmenta hasta dividit sacerdos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas condit. est et alia fama cum sole dividi ternasque partes fieri, dein sorte gemina discerni quodque soli cesserit relinqui ac sponte conflagrare. praecipua bonitas virgultorum

-- --

tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi plurimus torpet. ipsum vero lignum in fastidio propter origani acrimoniam, xylocinnamomum vocatur. pretium ei in libras #1108 x. quidam cinnami duo genera tradidere, candidius nigriusque, et quondam praeferebatur candidum, nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle aut cui labet cortex. ius eius a gebbanitarum rege solo proficiscitur; is edicto mercatu vendit. pretia quondam fuere in libras denarium milia. auctum id parte dimidia est incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros ibi tam ardentes flare, ut aestatibus silvas accendant, invenimus apud auctores. coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in templis capitolii atque pacis dicavit imperator Vespasianus Augustus. radicem eius magni ponderis vidimus in palatii templo, quod fecerat Divo Augusto coniunx augusta, aureae paterae inpositam, ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.40 Plin. Nat. 12.41 (English) >>Plin. Nat. 12.42

Powered by PhiloLogic