Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.46 Plin. Nat. 12.47 (English) >>Plin. Nat. 12.48

12.47

calamus quoque odoratus in arabia nascens communis indis atque syriae est, in qua vincit omnes. a nostro mari cl stadiis inter libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, antilibanum) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat,

-- --

mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae araneum, quod vocant florem, praestantiore cui numerosius. reliqua probatio ut niger sit - damnantur albi - , melior, quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas #1108 i, iunco #1108 v. traduntque iuncum odoratum et in campania inveniri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.46 Plin. Nat. 12.47 (English) >>Plin. Nat. 12.48

Powered by PhiloLogic