Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.47 Plin. Nat. 12.48 (English) >>Plin. Nat. 12.49

12.48

discessimus a terris oceanum spectantibus ad convexas in nostra maria. ergo aethiopiae subiecta africa hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen etiam hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera eius duo: thrauston masculi turis similitudine, quod maxime probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appellant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium optimo in libras asses xxxx.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.47 Plin. Nat. 12.48 (English) >>Plin. Nat. 12.49

Powered by PhiloLogic