Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.49 Plin. Nat. 12.50 (English) >>Plin. Nat. 12.51

12.50

cypros in aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras #1108 v. optimum e canopica in ripis nili nata, secundum ascalone iudaeae, tertium in cypro insula. odoris suavitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in italia ligustrum vocetur. in eodem tractu aspalathos nascitur, spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae. radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalathi suavitatem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum. probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et

-- --

odore castorei. permutatur in libras #1108 v. in aegypto nascitur et maron, peius quam lydium, maioribus foliis ac variis; illa brevia ac minuta et odorata.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.49 Plin. Nat. 12.50 (English) >>Plin. Nat. 12.51

Powered by PhiloLogic