Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.52 Plin. Nat. 12.53 (English) >>Plin. Nat. 12.54

12.53

oleum et omphacium est. fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba expressa, deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea. cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum corpus sole coquitur - nocturni rores caventur in fictili

-- --

conditae - ; melligo colligitur subinde et cyprio aere servatur. optima quae rufa acriorque et aridior. pretium omphacio in libras #1108 vi. fit et alio modo, cum in mortariis uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in pastillos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.52 Plin. Nat. 12.53 (English) >>Plin. Nat. 12.54

Powered by PhiloLogic