Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.53 Plin. Nat. 12.54 (English) >>Plin. Nat. 12.55

12.54

eodem et bryon pertinet, uva populi albae. optima circa cnidum aut cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in lyciae cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae uva; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrato linteo atque ita in cados conditur. praecipua ex parapotamia, secunda ab antiochia atque laudicea syriae, tertia ex montibus medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his praeferunt eam quae in cypro insula nascitur. nam quae in africa fit, ad medicos tantum pertinet vocaturque massaris. omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.53 Plin. Nat. 12.54 (English) >>Plin. Nat. 12.55

Powered by PhiloLogic