Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.7 Plin. Nat. 12.8 (English) >>Plin. Nat. 12.9

12.8

malus assyria, quam alii medicam vocant, venenis medetur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus. temptavere gentes transferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dicantur. sed nisi apud medos et in perside nasci noluit. haec est cuius grana parthorum proceres incoquere diximus

-- --

esculentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in medis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.7 Plin. Nat. 12.8 (English) >>Plin. Nat. 12.9

Powered by PhiloLogic