Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.8 Plin. Nat. 12.9 (English) >>Plin. Nat. 12.10

12.9

lanigeras serum in mentione gentis eius narravimus, item indiae arborum magnitudinem. unam e peculiaribus indiae vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. herodotus eam aethiopiae intellegi maluit in tributi vicem regibus persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse aethiopas cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae cccx anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit thuriis in italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui padum amnem vidisset neminem ad id tempus asiae graeciaeque visum. cognita aethiopiae forma - ut diximus, nuper allata neroni principi - raram arborem meroen usque a syene fine imperii per dcccclxxxxvi p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.8 Plin. Nat. 12.9 (English) >>Plin. Nat. 12.10

Powered by PhiloLogic