Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.56 Plin. Nat. 13.1 (English) >>Plin. Nat. 13.2

13.1

hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. quis primus invenerit non traditur. iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude. unguentum persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita

-- --

commendatione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equidem inveniam, castris darii regis expugnatis in reliquo eius apparatu alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 12.56 Plin. Nat. 13.1 (English) >>Plin. Nat. 13.2

Powered by PhiloLogic