Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.10 Plin. Nat. 13.11 (English) >>Plin. Nat. 13.12

13.11

iunipiris similem habet phoenice cedrum minorem. duo eius genera, lycia et phoenicia, differunt folio; nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans.

-- --

fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; semen eius cupresso simile. quidam cedrelaten vocant. ex hac resina laudatissima. materiae vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est romae in delubro apollo sosianus seleucia advectus. cedro similis in arcadia est arbor, in phrygia frutex vocatur cedris.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.10 Plin. Nat. 13.11 (English) >>Plin. Nat. 13.12

Powered by PhiloLogic