Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.17 Plin. Nat. 13.18 (English) >>Plin. Nat. 13.19

13.18

nondum palustria attingimus nec frutices amnium;

-- --

prius tamen quam digrediamur ab aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, certe memoria. et hanc alexandri magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in aegypto alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante troiana tempora invenimus apud homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc aegyptus, intellegitur, cum in sebennytico et saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam nilo, si quidem a pharo insula, quae nunc alexandriae ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum ptolemaei et eumenis, supprimente chartas ptolemaeo, idem Varro membranas pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.17 Plin. Nat. 13.18 (English) >>Plin. Nat. 13.19

Powered by PhiloLogic