Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.18 Plin. Nat. 13.19 (English) >>Plin. Nat. 13.20

13.19

papyrum ergo nascitur in palustribus aegypti aut quiescentibus nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos. radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes. nascitur et in syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in euphrate nascens circa babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt parthi vestibus litteras intexere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.18 Plin. Nat. 13.19 (English) >>Plin. Nat. 13.20

Powered by PhiloLogic