Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.19 Plin. Nat. 13.20 (English) >>Plin. Nat. 13.21

13.20

praeparatur ex eo charta diviso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio,

-- --

atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione Augusti nomen accepit, sicut secunda liviae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excepit hanc romae fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit; quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. post hanc saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici taeneotica a vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extremumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. texitur omnis madente tabula nili aqua. turbidum liquoris glutinum praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur

-- --

longitudine papyri quae potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam vicenae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.19 Plin. Nat. 13.20 (English) >>Plin. Nat. 13.21

Powered by PhiloLogic