Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.20 Plin. Nat. 13.21 (English) >>Plin. Nat. 13.22

13.21

magna in latitudine earum differentia: xiii digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, fanniana denos habet, et uno minus amphitheatritica, pauciores saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor. primatum mutavit claudius caesar: nimia quippe augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem, pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus claudia,

-- --

augustae in epistulis auctoritas relicta; liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.20 Plin. Nat. 13.21 (English) >>Plin. Nat. 13.22

Powered by PhiloLogic