Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.22 Plin. Nat. 13.23 (English) >>Plin. Nat. 13.24

13.23

glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius. - (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) - ita sint longinqua monimenta. tiberi gaique gracchorum manus apud pomponium secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post

-- --

ducentos; iam vero ciceronis ac Divi Augusti vergilique saepenumero videmus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.22 Plin. Nat. 13.23 (English) >>Plin. Nat. 13.24

Powered by PhiloLogic